- RECESSUS
- RECESSUSapud Solinum, c. 7. Peleponneson Pelopi regnatam nomen indicio est. Ea. ut platanifolium, recessibus et prominentiis figurata, divortium facit inter Ionium et Aegaeum mare, quatuor non amplius etc. se κόλποι seu sinus, quos faciunt prominentiae, vide in voce Sinus.Etiam in Aedificiis vox usitata. Trichora enim Apsis dicitur, quae tribus concavis recessibus sive sinubus recedentibus, quasi volutis, ut vulgo Galli vocant, constat. Κόλπους similiter dixêre Graeci et ἔνδια. Paulus de Concha S. Sophiae.Ω῾ς ἡ μὲν βαθύκολπος ἀνέςςυται ἠέρι ΚόγχηΥ῾ψόθεν ἀντέλλουςα μία, τριςςοῖςι δὲ κόλποιςΝέρθεν ἐπεμβεβαυῖα.Trinô recessu sinuatam appellat Paulinus. Epigramma vetus detemplo Polyeuchi Martyris a Iuliana conditoΚόλποι δ᾿ ἀμφοτέρωθεν ἐπ᾿ ἀψίδεςςι χυθέντεςΨέγγος ἀειδίνητον ἐμιμήςαντο ςελήνης.Culmen nempe, quô tegebatur Sanctuarium, in formam Conchae, structum erat, et Concha quoque diebatur etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1213. et infra in voce Trichora.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.